Curlandiae et Livoniae tabula (Amstelodami, 1706.)
Curlandiae tabula (saeculi XVIII).

Curlandia[1] vel Curonia[2] est historica Lettoniae regio. Sensu lato, a ripa laeva Duinae Occidentalis usque ad mare Balticum patet; sensu autem strictiore, territorii huius pars occidentalis est, quae nunc Lettonice Kurzeme (vel paeninsula Kurzemensis) nominatur. Semigalliae contermina est, quae saepe pars Curlandiae esse putatur.

Historia

Nomen Curlandiae a Curonibus gente Baltica originem habet, qui lingua Curonica utebantur. Ab anno 1267 terra Ordinis Livonici Curlandia facta est. Gotthardus Kettler, Ordinis magister ultimus, Ducatus Curlandiae et Semigalliae condidit, ubi domus Kettler usque ad annum 1771 regnabat. Ad Magnum Ducatum Lithuaniae Curlandia tunc pertinebat. Dux e domo Kettler ultimus, Fredericus Gulielmus, Annam filiam Ioannis V nupsit et mortuus est; Anna, imperatrix Russiae facta, Curlandiae ducem Ernestum de Biron[3] fecit, sed de facto Curlandia et duces eius e domo Bironis iam sub imperio Russico erant. Anno 1795, Polonia divisa, de iure ad Imperium Russicum Curlandia adiuncta est et gubernium Curlandense ibi conditum erat. Ab anno 1918 Curlandia Lettoniae pars est.

Urbes

Liba et Vindovia Curlandiae urbes magnae sunt. Goldinga et Piltynum aliae urbes Curlandiae sunt, Alvanga, Ervalia, Sarnitus et Wasa vici antiqui.

Notae

  1. Vide tabulas et, e.g., Ioannis Iacobi Haake Curlandia bona spe in reduce duce suo recreata ac per anagramma repraesentata, 1709; Privilegia et jura praecipua Ducatus Curlandiae et Semigalliae cum suo indice, 1727.
  2. Caroli Pantenii (D.B.) De morbis Curoniae vernaculis, Dorpati 1838/
  3. Cf. "Bironius", — Ioannis Bernardi Basedow Operis elementaris pars tertia, Dessaviae 1774, pp. 134, 140.

Nexus externi

Situs geographici et historici: Locus: 57°0′0″N 22°0′0″E • Store norske Lexikon • Treccani