Phoneutria nigriventer

Animalia — Arthropoda
Subphylum : Chelicerata 
Classis : Arachnida 
Ordo : Araneae 
Subordo : Opisthothelae 
Infraordo : Araneomorphae 
Familia : Ctenidae 
   
Subdivisiones: Genera
Vide commentarium.
Territorium

Ctenidae, vulgo araneae errantes appellatae, sunt familia aranearum infraordinis Araneomorpharum. Nonnulli species generis Phoneutriae sunt hostilissimae[1] venenosaeque venatores nocturnales, solaeque araneae errantes quae hominibus minari possunt. Venena autem aliorum huius familiae generum minime indagata sunt,[2] quod significat omnes Ctenidas maiores pedetemptim appropinquandas esse. Nonnullis Ctenidis sunt maculae et exemplaria visu speciosa. Omnibus est longa stria propria supra carapacem posteriorem[3]; nonnullis autem araneis aliis, inter quas Amaurobiidae, est stria similis.

Genera

Cupiennius salei, mas adultus, species cui venenum in investigationibus medicis magni momenti est, sed homines non male mordens, quamquam saepe pro Phoneutria perperam putata.

World Spider Catalog mense Martio anni 2017 genera sequentia accipiebat:[4]

Notae

  1. Bücherl et Buckley 2013: 237.
  2. Okamoto et al. 2009.
  3. McGavin 2002: 230.
  4. "Family: Ctenidae Keyserling, 1877 (genus list)". World Spider Catalog. Natural History Museum Bern .

Bibliographia

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Ctenidas spectant.
Vide "Ctenidas" apud Vicispecies.