Gestio
Geographia
Tabula aut despectus
Coslinum[1][2][3], Cussalinum[4] vel Cossalinum[5] (Polonice: Koszalin, Theodisce: Köslin) est urbs magna Pomeraniae, nunc in Poloniae parte boreo-occidentali sita.
Coslinum in planitie Pomerana ad ripam fluvii Polonice Dzierżęcinka, Theodisce Mühlenbach dicti sita est, ad occidentem montis Chełmska Góra / Gollenberg.
Annis 1816–1945 Coslinum caput subprovinciae Coslinensis (Regierungsbezirk Cöslin) ad provinciam Pomeranam (Provinz Pommern) Borussiae pertinentis fuit, annis autem 1950–1998 caput palatinatus Coslinensis Poloniae. Ab anno 1998 autem Coslinum ad palatinatum Pomeraniae occidentalis, cuius caput Stettinum est, pertinet.
Ab anno 1972 Coslinum est sedes dioeceseos Coslinensis-Colubreganae Ecclesiae Romanae.[6]
Circa 109,000 (anno 2014) homines Coslinum incolunt. Est ibi statio ferriviae Stettino Gedanum ducentis.
Vicus mentionem primam habet anno 1214[7], cum nomen Cossalitz perscriptum sit in actu donationis, quo Bogislaus II ("Bugzlaus") dux Pomeraniae terras has "iuxta Cholin" (ad montem Chełmska Góra scilicet) dono "monasterio sancti Petri de Belboch"[8] (hodie Białoboki, Theodisce Belbuck) apud Treptoviam dat[2]. Anno 1248 terra datur episcopatui Camminensi; 23 maii 1266 Hermannus comes von Gleichen(de), episcopus Camminensis, una cum Marquardto et Hartmanno, in eodem situ urbem Cussalinum iuxta ius Lubicense locavit. Ab anno circiter 1300 multi coloni Germani advenerunt ad agros proximos colendos.
Die 1 Iulii 1991 Iohannes Paulus II papa Romanus Coslinum visitavit.
Rudolphus Clausius, physicus, "pater thermodynamicae" appellatus, natus est Coslini 2 ianuarii 1822.
Inter monumenta antiqua notatu digna enumerari possunt duae ecclesiae stilo Gothico saeculo XIV exstructae, Deo sub nominibus sanctae Mariae et sanctae Gertrudis dicatae; quarum prima, maxima in urbe, nunc cathedralis Ecclesiae Romanae est, altera autem, forma circulari ad basilicam Sancti Sepulcri (Ἀνάστασιν) Hierosolymitanam referens[9], a Lutheranis deservitur. Inter monumenta autem recentia series sculpturarum "Aves ardentes" a Ladislao Hasior(en) in colle ad limitem orientalem urbis posita notanda est.
Mons Chełmska Góra, altitudine 137 m super maris aequor, supra planitiem in qua urbs sita est, valde eminet. Austro-orientem versus, circa 20 km a Coslino, sepulcretum antiquum a Gothis saeculis I–III exstructum, invenitur.
Aves Ladislai Hasior ardentur die 8 maii 2023, occasione anniversarii finis Belli Mundani II (youtube.com)
Situs geographici et historici: Locus: 54°11′25″N 16°10′54″E • OpenStreetMap • 7530983 GeoNames • Thesaurus Getty • Facebook Places • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия |