Vide etiam paginam discretivam: Corsica (discretiva)
Corsica provincia Romana initio saeculi 4 condita erat.
Corsica diu ad provinciam Corsicam et Sardiniam pertinuit. Diocletianus imperator hanc ut provincias Romanas plerasque divisit et Sardiniam provinciam propriam fecit. Haec provincia ad annum 455 exstitit, cum Vandali insulam expugnaverunt[1]. Anno 410 Visigothi, anno 455 Vandali atque anno 500 Ostrogothi insulam expugnaverunt. Anno 536 denique in imperium Romanum ab imperatore Iustiniano reducta est.
Provincia, quae pars fuit Dioecesis Italiae Suburbicariae, a praesidibus ordine ex equestri administrabatur. Praesides inter alios et hi fuerunt:
![]() |