Gestio
Geographia
Tabula aut despectus
Corinthus[1] (-i, f., Graece Κόρινθος) est urbs Graeciae, quae ad Isthmum inter Paeninsulam Peloponnesum et mediam Graeciam iacet.
Locus fuit habitationis humanae aevo neolithico (ab anno c. 6 500 a.C.n.). Aevo classico Corinthus fuit urbs florens et praeclara materque coloniarum notissimarum, ut ad mare Ionium Leucadis, Corcyrae, Epidamni, Ambraciae, Apolloniae, Anactorii... necnon Potidaeae in Chalcidica[2]. Septimo et sexto saeculo a.C.n., tempore Cypselidarum tyrannorum e quibus illustrissimus est Periander, unus e septem sapientibus Graeciae[3], maxime floruit. Sexto saeculo ineunte Foedus Peloponnesiacum et Lacedaemoniorum societatem adiere[4]. Dissensiones cum Corcyraeis frequentissimae fuerunt[5] ita ut anno 433 a.C.n. cum Athenienses naves quasdam Corcyraeis auxilio misissent, Spartani indutias triginta annorum rumpere decreverunt unde bellum Peloponnesiacum ortum est. Anno 146 a.C.n., Corinthus a Romanis, Lucio Mummio duce, deleta est, sed colonia Romana ibidem anno 44 a.C.n. Gai Iulii Caesaris iussu condita est[6]. Tunc plerique incolae liberti Romani fuere.
Corinthus est sedes episcopalis titularis Ecclesiae Catholicae Romanae.
Situs geographici et historici: Locus: 37°56′19″N 22°55′38″E • GeoNames • Store norske Lexikon • Treccani • Большая российская энциклопедия |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Corinthum spectant. |
Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes! |