Loco oeconomiae quae antea de labore manuali et manufactura versata erat substituti sunt novi modi industriae et fabricationis a machinis effectis. Initium habuit conversio in usu machinarum in industria textilium fabricandorum et in amelioratione processus ferri faciendi. Incremento commercii fautum est a viis melioribus ad mercimonia vehenda, et postea ab inventione traminis ferriviarii. Innovationes quae maximum momentum tulerunt, fuerunt machina vaporaria et machina netrix multiplex, "Spinning Jenny" cognominata, quae incrementa ingentia ad capacitatem textilium producendorum prodiderunt. Cum machinae vel automata ameliorarentur, et novae machinae excogitarentur, primis decenniis saeculi undevicensimi, reditus aliarum industriarum necnon agriculturae magnopere augeri coepit.
Itaque hae commutationes quanto summam rerum fabricatarum auxerunt, tanto tempus quo eaedem res fabricabantur diminuerunt, imprimis postquam productio in serie inventa erat, qua varia opera simplicia singulatim cuique opifici assignabantur, ut in serie efficerentur, sine necessitate peritiae diu exercitatae, sumptu producendi ea re diminuto et summa productorum aucta.
Eodem tempore atque rerum fabricatio facilius fit, status laboris etiam mutavit. Necesse erit divisionem laborum facere inter opificum, ut alter alteram partem fabricationis faciat. Pueri etiam laboraverunt. Mox opifices se in collegia congregaverunt, et operistitia aliquando egunt.
↑Nomen revolutionis hic disputatum est, vide Disputatio:Conversio Industrialis, quia revolutio Latine solet significare commutatio ubi aliquid ad idem punctum repetitur, et in conversione industriali nominata multa progrediuntur sine revolvendo. Sensus desideratus est potius "res novae per industriis factae."
Clark, Gregory. 2007. A Farewell to Alms: A Brief Economic History of the World. Princeton University Press.
Daunton, M. J. 1995. Progress and Poverty: An Economic and Social History of Britain, 1700-1850. Oxford University Press. Questia.
Dunham, Arthur Louis. 1955. The Industrial Revolution in France, 1815-1848. Novi Eboraci: Exposition Press. Edition interretialis.
Gatrell, Peter. 2004. "Farm to factory: a reinterpretation of the Soviet industrial revolution." The Economic History Review 57:794. doi:10.1111/j.1468-0289.2004.00295_21.x.
Jacob, Margaret C. 1997. Scientific Culture and the Making of the Industrial West. Oxoniae: Oxford University Press.
Kisch, Herbert. 1989. From Domestic Manufacture to Industrial Revolution The Case of the Rhineland Textile Districts. Oxford University Press. Editio interretialis.
Landes, David S. 1969. The Unbound Prometheus. Cantabrigiae: Press Syndicate of the University of Cambridge. ISBN 0521094186.
Lucas, Robert E., Jr. 2002. Lectures on Economic Growth. Cantabrigiae Massachusettae: Harvard University Press.
Maddison, Angus. 2003. The World Economy: Historical Statistics. Lutetiae: Development Centre, OECD.
Mantoux, Paul. (1928) 1961. The Industrial Revolution in the Eighteenth Century.Questia.
McCloskey, Deirdre. 2004. "Review of The Cambridge Economic History of Britain (edited by Roderick Floud and Paul Johnson)." Times Higher Education Supplement 15 (Ianuario). Commentarius.
McLaughlin Green, Constance. 1939. Holyoke, Massachusetts: A Case History of the Industrial Revolution in America. Portu Novo: Yale University Press. Editio interretialis.
Mokyr, Joel. 1999. The British Industrial Revolution: An Economic Perspective.Questia.
Rosen, William. 2012. The Most Powerful Idea in the World: A Story of Steam, Industry and Invention. Sicagi: University Of Chicago Press. ISBN 9780226726342.
Stearns, Peter N. 1998. The Industrial Revolution in World History. Westview Press. Questia.
Smil, Vaclav. 1994. Energy in World History. Westview Press. De libro.
Snooks, G. D. 2000. Was the Industrial Revolution Necessary? Londini et Novi Eboraci: Routledge.
Szostak, Rick. 1991. The Role of Transportation in the Industrial Revolution: A Comparison of England and France. Montréal: McGill-Queen's University Press. Questia.