Confuciusornis est exstinctum genus primitivarum? avium magnitudinis corvorum, ex Formatione Yixian et Formatione Jiufotang Sinarum Cretacei ineuntis abhinc annorum 125 ad 120 milliones effossum. Sicut aves hodiernae, Confuciusornis rostrum sine dentibus habuit, sed artissimae avium hodiernarum propinquae, sicut Hesperornis et Ichthyornis, dentes habuerunt, quod significat, ad amissionem dentium attinens, Confuciusornem et aves vivas in unum versisse. Confuciusornis est antiquissima avis nota cui erat rostrum.[1] Genus ex Confucio (551 a.C.n.–479 a.C.n.) philosopho Sinico appellatur. Confuciusornis est unum ex abundantissimis vertebratis Formatione Yixian inventis, et nonnulla centies speciminum omnino articulatorum inveniuntur.[2]
Confuciusorni fuit magnitudo columbae hodiernae. Latitudo alarum fuit usque ad 0.7 m, et pondus corporis usque ad 1.5 kg aestimatur, vel minus quam 0.2 kg. Avis C. feducciai fuit tertia parte longior quam media C. sancti specimina.
Changchengornis hengdaoziensis, confuciusornithidis arte cognata, etiam in Formatione Yixian habitavit. Ea etiam longas pennas caudales in paribus habuit, sicut nonnullae evolutiores? Enantiornithes.