Complanatorium Hungaricum, quod carbonibus calefaciebatur

Complanatorium[1] vel ferrum[2][3], ferramentum levigandis vestigiis[4] est instrumentum domesticum, quo vestimenta aliaque textilia post lavandum vel alio tempore levigantur et complanantur, ut plicis careant et molliora fiant et pulchriora videantur. Complanatoria capulum habent et corpus ferreum triangulare vel rectangulare oblongum, quod ad rostrum attenuatur; corpore calefacto vestis levigatur.

Historia

Complanatorium solidum.
In Museo complanatorii, Pereaslaviae Transsilvanae sito
Complanatorium electricum.

Ab antiquitate. populi varii instrumenta metallica diversa ad vestem molliendam vel levigandam habebant. In Roma antiqua, prelis sui generis vel pressoriis vestis afficiebatur, quae Plinius Maior et Ammianus Marcellinus aliique memorant[5]. Saeculo XI in lexico Turcico Mahometi al-Kāšġarī instrumentum hodierno simile memoratur, ütüɣ[6] nomine. A saeculo XVII, Europae complanatoria hodiernis similia nota sunt. Cava erant, ut carbones spirantes intus locati ferrum calefacerent, vel solida, quae igni aperto vel supra fornacem posita calefaciebantur. Solum capula textili quodam operto haec complanatoria calefacta teneri poterant. A saeculo vicesimo, complanatoria, quae vi electrica calefaciebantur, cum capula plastica, quae complanatorio calefacto frigida manet, producuntur.

Notae

  1. Cf. versionem Latinam vocabuli Hispanici plancha apud Iosephum Ioannem del Col (2007). Diccionario Auxiliar Español-Latino. Sinu Albo: Institutum Superius Ioannes XXIII. p. 833. ISBN 9789509771345 [PDF]
  2. Davidis Morgan et Patricii Oeni Neo-Latin Lexicon (2018)
  3. Traupman 2007.
  4. S. Ivaškovskij, Lexicon Rossico-Latinum, s.v. утюг..
  5. V. prelum in Aegidii Forcellini Lexico Totius Latinitatis, 1775. Versio interretialis.
  6. Unde et nomen Slavicum.

Nexus externi