Communitas Caribaea (Anglice Caribbean Community, Francogallice Communauté caribéenne, Batave Caribische Gemeenschap, acronymo CARICOM) est consociatio 15 civitatum sociarum et 5 civitatum associatarum in regione Maris Caribaei et fere centum sexaginta centenorum milium incolarum anno 1973 Foedere Chaguaramis icto condita.[1]
Finis communitatis est cooperationem fovere et mercatum communem creare.
Duces rectionum in Conventus (Conference of Heads of Government) congregant, administri nationales rerum communitatis in Consilio (Community Council of Ministers). Etiam exstant consilia specialia:[2]
Communitas secretariatum Georgiopoli habet, et alibi etiam magistratus speciales.
Curia iudicialis Caribaea Portu Hispaniae est tribunal inter civitates socias et inter eas et communitatem arbitrans (sicut e.g. Curia Unionis Europaeae), sed nonnullis civitatibus etiam curia superior nationalis (et ita curia constitutionalis - quod prius Consilium Privatum(en) Londinii erat).
Vicimedia Communia plura habent quae ad Communitatem Caribaeam spectant. |