Fines
Forma
Gestio
Vita
Tabula aut despectus
Collis Aureus[1][2](Francogallice Côte-d'Or) est praefectura regionis administrativae Burgundiae Franciae. Caput est urbs Divio.
Clivus Aureus est unica praefectura Francica quae ratione geographica stricto sensu nominata non est. Nomen istud a Carolo Andrea Remigio Arnoult Divioni causidico apud parlamentum atque delegato apud Conventum Constituentem anni 1790 instigatus est. Inspiratio poetica sua a foliorum vitis colore autumnali pagorum viticolarum clivis sibi suggesta est. Verbum Francogallicum côte 'clivus', ex geomorphologia regionis tantulum montuosae ubi vites crescunt marcescuntque earum folia debetur. Inter instigationes alias, inter quas Alta Sequana et Sequana et Arar (Francogallice Haute-Seine et Seine-et-Saône), fuit Clivus Aureus qui causam obtinuit.[3]
Situs geographici et historici: Locus: 47°25′0″N 4°50′0″E • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • Store norske Lexikon |
Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes! |