Clupeidae sunt familia piscium ordinis Clupeiformium, inter quam multi pisces cibarii maximi momenti, praecipue Clupea, Alosa, Sardina (et cognati), Tenualosa, Brevoortia, et Ethmidium.
Clupeidae plerumque sunt pisces pabulandi? marini, sed paucae species in aqua dulci habitant. Nullae speciei sunt squamae in capite, et nonnullae squamis omnino carent. Linea lateralis est brevis aut absens, et dentes plerumque sunt parvi cum praesentes sint. Clupeidae praecipue planctone vescuntur, et a 2 ad 75 centimetra longae variantur.[1]
Clupeidae permulta ova pariunt (usque ad 200 000 in nonnullis speciebus) prope superficiem aquae, ubi larvae ex ovis exclusae inter plancton habitant donec, vesicas natandi evolventes, adulti fiant, qui in magnis viribus manere solent.[2]
Inter species commercii magni momenti sunt:
Situs scientifici: • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • WoRMS: Marine Species • Fossilworks |
Vide "Clupeidae" apud Vicispecies. |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Clupeidas spectant. |