Clio. Pars Allegoriae Picturae Ioannis Vermeer.

Cliodynamica (Clio, musa historiae, + dynamica, studium mutationis per tempus[1]) est transdisciplinaria investigationis regio, quae evolutionem culturalem, historiam oeconomicam, cliometricam, macrosociologiam, mathematicam rationum historicarum examinationem per longue durée, et constructionem explicationemque repositoriorum datorum historicorum coniungit.[2] Cliodynamica historiam aestimat scientiam esse. Exercitatores rationes quae rationes dynamicas sicut ortus casusque imperiorum, incrementa imminutionesque multitudinum, divulgatio exitusque religionum explicant.[3][4] Haec rationes in exemplaria numeralia convertunt; denique, praedictiones exemplarium cum datis comparantur. Ergo, construere et explicare repositoria datorum historicorum et informationem archaeologicam est unus e finibus cliodynamicae maximi momenti.[5]

Origines

Vocabulum, primum a Petro Turchin anno 2003 excogitatum,[6] in operibus Ibn Khalduni,[7] Alexandri Deulofeu, Iacobi Gildstone, Sergii Kapitsa, Randall Collins, Ioannis Komlos, et Andreae Korotayev invenitur.

Nexus interni

Notae

  1. Parry 2013.
  2. Turchin 2008.
  3. Schrodt 2005.
  4. Sussan 2013.
  5. Spinney 2012.
  6. Orf 2013.
  7. Tainter 2004: 488.

Bibliographia

Nexus externi