Circulus est divisio administrativa variarum civitatum a Medio aevo exeunte.

Historia: Circulus medio aevo exeunte et novo aevo ineunte

Medio aevo exeunte circulus (a quo verbum theodiscum (be)zirc/(be)zirk profectum est eodem sensu) territorium limitibus definitum sive regionem denotare potest, imprimis autem gradum divisionis administrativae.

Anno 1500 imperator Maximilianus I, ut meliorem administrationem imperii consequeretur, circulos imperii instituit, quorum quisque compluria territoria imperii amplectebatur. Ab anno 1510 erant decem circuli imperii, qui usque ad annum 1806 permanebant. Hi circulos imperii etiam in Instrumento pacis Osnabrugensis et in Instrumento pacis Monasteriensis pluries nominantur.

Si plus cognoscere vis, vide etiam Circulus imperii.

Notio circuli etiam ad minora territoria denotanda usurpata est, sicut Circulus Egranus, Circulus Pelsinensis, Circulus Pragensis etc.[1]

Circuli hodierni

Austria

Maria Theresia edicto diei 24 Iulii 1753 terras domus Habsburgensis (exemplo Bohemiae) in circulos (Theodisce: Bezirk), qui essent officia principis in regionibus, dividi iussit, quod multis repugnantibus ubique factum est, territoriis Belgicis Hungaricisque exceptis. Anno 1868, cum potentia imperatoris sit deminuta, circulis, ex tunc solis legibus (et non iam finibus imperatoris) subiectis, ambitus et munera conciliata sunt, quae usque ad annum 1918 immutata permanserunt. Etiam res publica Austriaca post 1918 circulos regiminis imperialis retinuit et post annos Nazismi, cum territorium Marchionis orientis (ut Austria tum nominabatur) in Landkreise (circuli rurales) et Stadtkreise (circuli urbani) more Germanico divisa erat, redintegravit. Hoc tempore Austria dividitur in 84 circulos et 15 municipia.

Cechia

In Cechia ab anno 2000 sunt kraje, i.e. circuli.

Germania

Circulus Theodisce Kreis appellatur; quapropter Germania dividitur in Landkreise (Circulus terrae) et municipia (sive circuli urbani).

Si plus cognoscere vis, vide etiam Circulus terrae.

Helvetia

In Helvetia circuli sunt corpus administrativum cantonum, qui et officia sive districtus appellantur.

Italia: Alta Athesia - Tirolis Meridionalis

Tirolis Meridionalis circulos habet pares Austriacis, praeterea communitates circulorum in vallibus.

Romania

Circuli vel județe Romaniae
Circuli vel județe Romaniae

Saeculo 19 Romania in circulos dividitur Franciam imitans. Circuli Dacoromanice județe (a verbo Latino iudicium) nominantur. Hodie sunt 41 circuli et urbs Bucaresta.

Russia

Ujezd, divisio administrativa Russiae mediaevalis et Imperii Russici, interdum ut circulus vertitur.

Res Publica Popularis Sinarum

In Re Publica Populari Sinarum circulus est corpus administrativum provinciae.

Terrae linguae Anglicae

In terris linguae Anglicae, puta in Britanniarum Regno, circuli district sive borough (praecipue in urbibus) appellantur.

Nota

  1. Fridericus de Wit, Regnum Bohemia, annexae provinciae, ut ducatus Silesia, marchionatus Moravia, et Lusatia, quae sunt terrae haereditariae imperatoris. Amstelodami (tabula geographica, post 1680), vide hic

Nexus interni