Christianus (Graece Χριστιανός) est qui in Iesum Christum credit. Secundum Actus Apostolorum (11.26) primum discipuli Iesu Christi Christiani appellati sunt Antiochiae:
Nomen Christi a Graeco nomine q.e. Χριστός mutuatum est. Quod nomen, item ac nomen Hebraicum מָׁשִיַח / Mašíaḥ, Latine '(oleo sacro) unctum' significat, sensu proprio regem et sacerdotem qui venit in nomine Dei in potentia divina regnaturus et iudicaturus.
Christiani credunt Iesum venisse hominem in hoc mundum, mortuum et resurrectum e mortuis, ascensum ad Deum, patrem suum et iterum venturum esse.
Iudaei credunt Messiam in nomine Dei venturum.