Chorda Tristaniana est concentus qui ex notis F, B, D♯, et G♯ constat. Generatim esse potest ulla harmonia quae ex eisdem intervallis constat: quarto aucto, sexto aucto, et nono aucto super radice. Sic appellatur ex incepto Tristan und Isolde, operae Ricardi Wagner, ut pars cuiusdam leitmotif quod ad personam Tristanum spectat.
Notulae chordae Tristanianae non sunt inusitatae: iterum scribi possunt ut usitatam chorda septima semideminuta figurent. Quod chordae est proprium est coniunctio inusitata cum clave quae in circumiectis inest. Anno 1865, opera Tristan und Isolde primum audita, hic concentus habebatur novus, perplexus, audax. Musici saeculi vicensimi saepe hanc chordam habentur initium modernisticae dissolutionis tonalitatis.
Exemplum sonorum harum mensurarum (fasciculus MIDI).
Hoc motif? etiam in mensuris 6, 10, et 12, iterum in dramate, et ad finem ultimi actus auditur.
Multum scriptum est de functionibus harmonicis chordae Tristanianae quae fieri possunt vel dictione vocum (functione melodica), et hoc motif modis variis explanatum est. Exempli gratia, Schering (1935) evolutionem chordae Tristani deducit per decem gradus mediis, numero Phrygio (iv6-V) incipientis.[1]
Vogel indicat "chordam" in operibus Gulielmi de Mascandio, Caroli Gesualdo, Ioannis Sebastiani Bach, Wolfgangi Amadei Mozart, Ludovici van Beethoven, et Ludovici Spohr,[2] ut in exemplo sequenti in Beethoven Sonata pro Clavile No. 18, tempo allegro:
Significatio chordae Tristanianae in sua motione ab usitata harmonia tonali atque adeo ad atonalitatem iacet. Hac chorda, Wagner revera provocavit sonum vel structuram harmoniae musicae ut potentior fieri potest quam sua functio—notio quae mox a Debussy et aliis explorata est. Secundum Robertum Erickson,[3] "Harmonia Tristaniana est . . . sonus qui agnosci potest, res praeter eius proprietates efficientis ut emperatio tonorum."
Quamquam chorda Tristaniana eodem tempore enharmonice chordae semideminutae F-A♭-C♭-E♭ similiter sonatur, etiam explicari potest subdominans II mutatus suspensus: B-D♯-F-G♯ (in G♯, suspensio in clave? A minore).
Ioannes Iacobus Nattiez scribit explicationes musicas a rerum statibus explicandi statui quae praecipue ad tripartitionem argumentorum et principalium transcententium spectant. Quod spectat ad chordam Tristani, rerum status hic disceptati comprehendunt quod explicator chordae in posterioribus operae Tristan und Isolde partibus accidere credit et ad fidem solum tribus functionibus harmonicis, vel successionibus functionalibus a circulo quintorum institutas tributam pertinent.
Secundum Iacobum Chailley (1963:40)[4]), "In simplice chorda dominante generis A minoris [C maioris] conditur, quae binas appoggiaturas? modo usitato resolutas amplectitur."[5] Sic in hoc iudicio, res non est chorda vera, sed exspectatio chordae dominantis in mensura tertia. Chailley porro explicat (1963:8):
Nattiez[7] functionales? et nonfunctionales? chordae explicationes distinguit.
Explicationes functionales radicem harmoniae interpretantur ut:
(D, apud Arend "mutata septimi minoris chorda " F-B-D♯-G♯ → F-C♭-E♭-A♭ → F-B-D-A = D-F-A, apud Lorenz chorda sexta aucts F-A-D♯) (Arend, Riemann, D'Indy, Lorenz, Deliège, Gut), ex Riemann in principio transcendente condito adesse solum tres functiones, tonica, subdominans, et dominans (I, IV, V).
Vincentius d'Indy (1903:117),[9] qui harmoniam explicat ut in IV post transcendens principium Riemannianum et notionem reicit "septimi submissi" additi, abolet "omnes notulas dissonantes artificiosas quae solum ex melodica vocum motione oriuntur, et ergo in chorda externae," chordam Tristianianam inveniens "non plus quam subdominans in genere A, in se per melodiam corruptus, cum progressio harmonica sic repraesentari potest:
Explicationes non functionales in structura (potius quam functione) conduntur, et designationes verticales aut explicationes lineares describi possunt. Inter designationes verticales sunt interpretiones radicis chordae ut in gradu septimo (Sadai 1980; Ward 1970) clavis F♯ minore (E♯) (Jadassohn 1899; Kistler 1879).
Inter explicationes lineares sunt explicatio Noskeana (1981:116–117), atque Henrici Schenker primum fuit qui motif omnino per notiones melodicas explicavit: ipse et deinde Gulielmus Mitchell harmonia Tristaniana cum gestu dissonante contrapunctuali in fuga in E minore in Das Wohl-Temperirtes Clavier in libro 1 (vide Schenker 1925–1930 II: 29) comparant. Mitchell, ex loco Schenkeriano, G♯ appoggiartura? non appellat quia linea melodica (oboe: G♯-A-A♯-B) ad B ascendit, A notam transientem efficiens. Hic ascensus per tertiam minorem cum linea descendente (cello: F-E-D♯, English horn: D) congruit, descensus per tertiam minorem, D♯, sicut A♯, appoggiatura? efficiens. Ergo chorda revera est chorda septimi deminuti (G♯-B-D-F).
Sergius Gut arguit (1981:150):
Allen Forte, qui chordam copiam atonalem 4-27 (chorda septima semideminuta) appellat (1988:3298),
Arnoldus Schoenberg (1911:284) quod ad hanc chordam spectat sic dicit: "harmonia errans [vagierender Akkord] . . . ex ubivis venire potest."
Explicationibus supra datis breviter repetitis, Nattiez arguit contextum chordae Tristanianae esse A minorem, et explicationes qui dicunt clavem esse E vel E♭ esse falsas. Explicationes chordae in gradu altero anteponit. Tum explicationem cuiusdam K. Mayrberger (1878), professoris Cechii, qui chordam in gradu altero ponit, et G♯ appoggiatura? appellat. Sed imprimis, Mayrberger habet attractionem notae E et realis bassi F rem summam, et chordam Tristanianam Zwitterakkord (chordam bisexualem vel androgynam) appellat, cuius F a clave A minoris, et D♯ a clave E minore cohibetur. Secundum Ioannem de Wolzogen, Wagner, "magnopere gaudens, credidit se, hunc hominem iam ignotum ex Hungaria remota, theoristam invenisse quem diu exspectaverat."[12]
Chorda et figura eam cingens satis notae sunt, ut parodiae factae sint et a multis temporum posteriorum musicis prolatae. Albanus Berg eam in Sequentia lyrica pro quadricinio nervorum citat, figuram deducens ex sua tonorum duodecim materie compositionali. Arthurus Sullivan chordam adhibet recitativum ad operettam H.M.S. Pinafore. Claudius Debussy chordam loco phrasis "je suis triste" ('maesta sum') in opera Pelléas et Mélisande comprehendit; ipse praeterea primas operae Wagnerianae mensuras aliquando in "Golliwogg's Cakewalk" in "Quadrato Puerorum," sequentia pro clavile citat. Beniaminus Britten hanc chordam astute citat momento temporis in Alberto Herring cum Sid et Nancy Alberti venenum in limonatam ponunt, iterumque cum ille potionem bibit. Recentius, Petrus Schickele, compositor et homo iocosus Americanus tango? in eadem figura conditum panxit, opus cameratum pro quattuor bassoons,? Ultima Tango Baruthi nominatum.
Flavius Chamis, conductor et compositor Brasilianus, Blues Tristaniana composuit, rem in chorda Tristaniana conditam; hoc opus artis, pro harmonica et clavile compositum, in Especiaria," disco compacto, perscriptum est, in Brasilia a societate Biscoito Fino editum. Chamis suavem invenit coniunctionem chordae Tristanianae vel eius resolutionis et gradús blues, in iaz multum adhibitum, quo paene omnibus sunt eaedem notulae.
Anno 1993, thema musicum in pellicula Thirty Two Short Films About Glenn Gould in scaena in Lacu Simcoe primum adhibitum est, ab Orchestra Philharmonica NBC ab Arturo Toscacici oblatum (anno 1952 perscriptum). Gould, qui diu Wagner admiratus erat, nonnullas eius compositiones ad clavile accommodavit---una ex raris perscriptionibus Gouldianis ex Aetate Romantica notis.