Chiasmus (Graece χιασμός 'decussatio'[1]) est figura dicendi in qua duae vel plures propositiones inter se conectuntur, ut structuris reversis ampliorem rem attingant; hoc est, propositiones parallelismum inversum exhibent. Chiasmus in litteris Latinis usitatissimus est, quem scriptores ad librandas et ordinandas partes orationis adhibent. Etiam Graeca Hebraicaque Bibliorum Sacrorum verba multos extentos multiplicesque chiasmos continent.

Rhetores antiqui chiasmum a structuris similibus distinxerunt, sicut ab antimetabole, in qua eadem verba et locutiones reverse repetuntur: chiasmo enim constructiones aut notiones sententiae invertebant. Hodie autem chiasmus latius ad quamlibet structuram decussatam refertur. Cum fabellarum et scaenicorum ludorum propositiones huiusmodi structuram exhibent, de structura chiastica agitur. Elementa chiasmi simplicis saepe notantur forma ABBA, ubi litterae constructionibus, verbis eorundemque significationi respondent.

In lingua Latina

Chiasmus simplex in forma ABBA consistit, ubi AB et BA constructiones inter se pares ad informationem contrariam interpretandam conferunt:

Forma multiplex in Pro Archia poeta, Ciceronis oratione (8):

festinat illuc unde alii fugiunt

Sensu inverso

Grammatica inversa

Scriptura religiosa

Sicut nomen pro antimetabole

Nonnulla exempla ab explanatoribus modernis prolata ut chiasmum demonstrent recte appellata sunt antimetabole.

quiqumque effuderit humanum sanguinem, fundetur sanguis illius

In lingua Hebraica, haec sententia sex verba habet, forma ABCCBA.

Fecerunt itaque civitates duas amores duo, terrenam scilicet amor sui usque ad contemptum Dei, caelestem vero amor Dei usque ad contemptum sui.

Hic, forma est AcBdAdBc, cum parallelismo inter verba amor et contemptum et chiasmus inter verba sui et Deus.

Nexus interni

Notae

  1. Hermog. inv. 4.3; Scholia in Isocratem 12.51 (47) (= Dindorf 124.6)

Bibliographia

Nexus externi