Familia
Memoria
Carolus Spencer Chaplin Minor, Eques (natus Londinii die 16 Aprilis 1889; mortuus Vibisci in Pago Valdensi in Helvetia die 25 Decembris 1977), nomine usitatissimo Charlie Chaplin, fuit histrio comicus, moderator cinematographicus, et compositor Anglicus, qui aetate cinematographiae mutae ad famam crevit. Per The Tramp, suam personam cinematographicam, icon per orbem terrarum patens factus est, unde unus e personis maximi momenti in industria cinematographica late putatur. Suum curriculum vitae plus quam septuaginta septem annos durabat, ex pueritia aevo Victoriano incipiens, usque ad unum annum ante mortem, atque adulationem et controversiam una amplectebatur.
Multos annos in Civitatibus Foederatis vixit. Puerulus Walworth in vico urbano prope Londinium habitavit. An ibi natus sit, incertum manet. Ab anno 1913 in Civitatibus Foederatis habitavit, unde (Herberto Hoover aliisque suadente) anno 1952 exclusus Helvetiam usque ad mortem incoluit. Anno 1955, Consilium Pacis Mundi Praemium ei dedit, annoque 1965 Chaplin Praemium Erasmianum accepit.
\
Vicimedia Communia plura habent quae ad Carolum Chaplin spectant. |
Lexica biographica: Treccani • Gran Enciclopèdia Catalana • Classical Archives • Commentatio Theodisce, Francogallice, Italice apud Lexicon historicum Helveticum • Deutsche Biographie • Store norske leksikon |