Chares Mytilenaeus (Graece Χάρης ὁ Μυτιληναῖος) apud aulam regis Alexandri Macedonis ex officio admissionis functus est.[1]

Censetur in Asiatica Macedonum expeditione ab anno fere 334 a.C.n. participem fuisse.[2] Εἰσαγγελεὺς vel ex officio admissionis functus est fortasse a rege Dario III mortuo[3] usque ad mortem Alexandri ipsius: hoc enim munus, iam apud aulam regum Achaemenidarum constitutum, amicus vel socius regis implevisse potuit.[4]

Chares opus hodie deperditum in decem vel plures libros divisum composuit, non per chronologiam ordinatum, ubi pauca de indole Alexandri sociorumque, pauca de militaribus expeditionis successibus, nihil fere de se neque de opinionibus suis, plurima de rebus apud aulam gestis, varia de rebus naturalibus mythologicisque et de regibus Achaemenidis conscripsit.[5] Robertus Geier "Quam scite autem atque eleganter eiusmodi excursus commentariis intexuerit," scripsit, "luculento est documento lepidissima illa Persarum de Zariadre et Odati fabula, quae nullius profecto animum non summa voluptate inter legendum delinierit"[6] (i.e. fr. 5 Jacoby apud Athenaei Deipnosophistas 575a). Addidit Carolus Mullerus: "Quod fidem narrationis attinet, Charetem melioris notae scriptoribus accensendum esse, inde colligas quod istud de Amazonibus, quae ad Alexandrum venerint, commentum prorsus praetermisit. Contra quod Alexander proelio Issico ab ipso Dario vulneratus dicitur, id aperte in gratiam regis excogitatum est. Neque plus equidem tribuerim iis, quae de somniis Alexandri exponuntur"[7] (cf. frr. 12, 6, 7 Jacoby).

Opera

[recensere | fontem recensere]

Notae

[recensere | fontem recensere]
  1. Plutarchus
  2. Berve (1926) p. 405
  3. Pearson (1960) pp. 50-51
  4. Herodotus, Historiae 3.84; Diodorus Siculus, Bibliotheca historica 16.47.3. De Romano huius officii nomine vide Suetonius, De vita Caesarum "Vespasianus" 14
  5. Pearson (1960) pp. 55-57
  6. Geier (1844) p. 291
  7. Mullerus (1846) p. 114. An re vera narratio somniorum Alexandri (Plutarchus, Vita Alexandri 24) ex opere Charetis dempta esset, non liquet (cf. Pearson (1960) p. 56)

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
Fontes antiqui
Eruditio