Cervical (a cervice), vel pulvinus, est firmamentum corporis quiescentis commodorum, therapiae, aut ornamenti causa adhibitum. Cervicalia a multis speciebus animalium adhibentur, hominibus sapientibus non exclusis. Inter genera cervicalium sunt cervicalia deiciendi, cervicalia corporis, cervicalia decora.[1]
Cervicalia in hodierna mundi occidentalis cultura in involucro ornato aut inornato consistunt (cervicalis tegmine appellato), quod tomentum molle continet, saepissime syntheticum et plerumque magnitudine formaque solitum.[2] Cervicalia e variis materiebus naturalibus per historiam fiebantur, et incolae multarum culturarum hodiernarum cervicalibus e materiebus naturalibus factis iam utuntur.
Vicimedia Communia plura habent quae ad cervical spectant. |
Vide cervical in Victionario. |