Cecrops II (Graece Κέκρωψ) fuit legendarius vel semilegendarius Pandionis I filius, qui statim Erechtheo fratre mortuo regnum Atheniensium recepit. Cecrops dicitur suas terras dividisse in duodecim districtus, quibus Strabo nomina attribuit Cecropia, Tetrapolis, Epacria, Decelea, Eleusis, Aphidna, Thoricus, Brauron, Cytherus, Sphettus, Cephisia.[1] In quoque districtu erat oppidum vel vicus cui genus religionis introduxit, aras deis dicatas erexit, iustitiamque administrari iussit secundum leges salutarias quas instituerat. Post quadraginta annos, eiectus est a Metione et Pandoro, unde ad Aegiliam vel Aegialeam fugit, ubi mortuus fuerit. Athenis autem Pandion II filius ei in regnum successit (sed Pandion II fuisse filius Erechthei fratris etiam dicitur).