Despectus e satellite caelesti in Caspium mare

Caspium mare,[1] interdum apud antiquos etiam Hyrcanium mare,[2] secundum aream est maximum orbis terrarum corpus aquae mediterraneum, quod ut maximus orbis terrarum lacus (nam stagnum endorrheicum est, cui effluvia absunt) vel ut mare magnitudinis causa describitur.[3][4] Praeter magnitudinem et salinitatem mare Caspium super corticem oceanicum iacet nec super corticem continentalem, ut lacus.

Area superficiei est 371 000 chm2 (sinu Amaro excluso) et volumen aquae 78 200 chm3 est.[5]. Altitudo maxima (in demissione Caspii australi) 1025 m est.

Litus Caspium prope ad Dauabam

Situs

Litus maris meridionalis nunc Iranicus est; hic Hyrcania antiqua, nunc provinciae Gilania, Mazandarania et Gulistanum sitae sunt. Ad litus orientale Turcomannia (in parte australi) et Cazachia (in parte boreali) adiacent. Russia litus septentrionale (regio Astrachanensis) et litoris occidentalis partem borealem (Daghestania) possidet, Atropatene partem australem. Caucasus mons ad litus occidentale attingit et Karakum desertum ad orientale; steppae siccae litora borealia operiunt.

Aktau urbs in litore Caspio

Nomina hodierna

Nomina maris in linguis Turcicis "mare Chazaricum" significant (Atropatenice Xəzər dənizi, Turcomannice Hazar deňizi), Russicum et Cazachicum "mare Caspium" (Каспийское море, Каспий теңізі), Persice mare vel "Caspium" (دریای خزر Daryaye Caspian) vel "Mazandaranicum" (دریای مازندران Daryâ-ye Mazandaran) nuncupatur.

Sinus, insulae et paeninsulae

Sinus Amarus lacuna orbis terrarum maxima et salinissima, Kultuk Mortuus, sinus Krasnovodskiensis[6], sinus Astrabadensis[7] aliique sinus maris Caspii sunt (omnes in parte orientali siti). Cum in sinum Amarum aqua maris semper fluit et rursus nunquam, interdum dicitur mare Caspium non prorsus endorrheicum est. Paeninsula Abscheronica in parte Caspii media a litore occidentali eminet, prope quam Helodes insulae(az)[8] iacent. Aliae insulae notiores Phocidae[9] sunt; omnes insulae Caspii parvae, arenosae, siccae et desertae sunt.

Stephanus (Stenka) Razin in Caspio mari navigans (pictura a Basilio Surikov facta)

Flumina

Flumen maximum in Caspium se effundens est Rha, qui delta maximum habet et aquam Caspii borealis paene dulcem facit. Flumen secundum a maximo est Rhymnus, per Russiam fluens et in Cazachia in mare effundens; aliud flumen Cascahicum Caspii tributarius esr Emba, quae, sicut et Kuma flumen Russicum, saepe ad mare aquas afferre nequit. Terekius est Daghestaniae flumen maximum, Gerrhus aliud, ambo Caspii tributarii. Cyrus aquis abundans, qui Atropatenae flumen est principale, in Caspium effunditur. In Turcomannia desertum siccissimum litus Caspium operit, et Uzboi solus alveus siccus quondam maris tributarius fuit.

Pelecanus in Derbento ad litus Caspii sub montes Caucasi

Portus

Astrachanum, Derbentum et Machaczkala in Russia, Bacua in Atropatene, Catodaix et Aktau in Kazachstania et Dauaba in Turcomannia portus maris Caspii sunt.

Notae

  1. Plin. Nat. 6.39 et multifariam; Curt. Alex. 7.3.21 et alibi.
  2. Plin. Nat. 6.35 et alibi.
  3. "Caspian Sea » General background". CaspianEnvironment.org 
  4. "ESA: Observing the Earth - Earth from Space: The southern Caspian Sea". ESA.int 
  5. Lake Profile: Caspian Sea. LakeNet.
  6. Norae Zabinkovae et Moysis Kirpicznikov Nomina physico-geographica principalia URSS s.v. Красноводский залив.
  7. Eduardi Eichwald Plantarum novarum quas in itinere caspio-caucasico observavit..., p. 7.
  8. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus, Brunopoli 1972, vol. II, p. 224.
  9. Norae Zabinkovae et Moysis Kirpicznikov Nomina physico-geographica principalia URSS s.v. Тюленьи о-ва.

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Caspium mare spectant.
Situs geographici et historici: Locus: 42°0′0″N 50°30′0″E • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • Pleiades • Store norske Lexikon • Treccani

Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!