Der Bücherwurm. Tinea,? circiter 1850.

Carolus Spitzweg (natus Monaci die 5 Februarii 1808; ibidem mortuust die 23 Septembris 1885) fuit pictor Germanus temporis Biedermeierensis.

Vita

Pharmacopolae annis inter 1830 et 1832 studens in Universitate Monacensi fuit, neque ante annum 1835 artes colere coepit. Ibi studia antiquorum pictorum faciens autodidactice se cuncta docuit; praesertim autem artem Batavicam magni aestimabat.

Quoad operum argumenta vitam paganorum (interdum otiosorum) cum sale designabat. Characteres praecipui depingere solitus est ut nocturnos vigiles, artifices migrantes, mancos, homines mirabiles, doctos neque plagas romanticas atque phantasticas sperneret.

Inter maximi momenti opera numerentur: Der arme Poet, der Gelehrte im Dachstübchen, die Einsiedler, die Serenade aus dem Barbier von Sevilla, der Hypochonder, der Abschied (Monaci); Frauenbad in Dieppe, der Herr Pfarrer (Berolini); die Serenade des Schulmeisters (Hanoverae), Kirchgang bei Dachau (Dresdae). In expositione totius saeculi anni 1906 quadraginta tria opera monstrabantur, in expositione autem de arte Bavarica eodem anno septuaginta unam imagines.

Inde ab anno 1844 Spitzweg cooperationes habuit cum periodico Fliegende Blätter.

Bibliographia

Pinacotheca operum

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Carolum Spitzweg spectant.