Carolus Patinus ab Antonio Masson aeri incisus.

Carolus Patinus (natus Parisiis 23 Februarii 1633, mortuus Patavii 10 Octobris 1693) fuit medicus et numismatista Francicus. Quia libros prohibitos in Franciam invexerat[1], iratoque rege, in exsilium proficisci coactus est. Per Europam diu peregrinabatur, donec Patavii consideret, ubi medicinam ab anno 1676 docebat. Libros sive de rebus medicis sive de numismatibus antiquis Latine plerumque publicabat.

De vita et familia

Carolus Patinus cum uxore et duabus filiabus.

Filius Guidonis Patini erat, Medicinae Facultatis Parisiensis decani, hominis litterati cuius epistulae eleganter conscriptae hodieque aliquantuli aestimantur[2], tum vero praecipue notus erat quia circuitum sanguinis in corpore nuper a Gulielmo Harveo descriptum omnino respuebat atque Galeni placita summo studio tuebatur. Magister artium admodum adulescentulus factus Carolus Patinus iuri utrique in Universitate Pictaviensi studuit atque avunculo cuidam in officium apud Parlamentum successit. Dein tamen vestigia patris secutus Carolus et ipse doctor medicus a Facultate Parisiensi renuntiatus est[3]. Mox ipse ibidem lectiones de pathologia dabat quae multos auditores arcessebant. Simul antiquorum numismatum amore ita capiebatur ut medicinam quidem uxorem, numismaticam vero amicam suam dicere soleret. Cum maximis suae aetatis collectoribus Parisiensibus, Petro Seguino et Henrico Ludovico Lomenio Briennae comite, e quorum cimeliarchis nummos adhuc ineditos in lucem prodere ei licuit, artam familiaritatem contraxerat. Mox Patinus totum cimeliarchium Lomenii sex milibus librarum Parisiensium emit atque ipse unum e locupletissimis conllectaneis Lutetiae possedit. Iam duos libros Parisiis de numismatica publicarat, alterum Latine (1663), alterum ad tirones destinatum Francice (1665, altera editio 1667), cum subito Franciam reliquit et in Germaniam fugit (1667, mense decembri). Mense Februario 1668 ad perpetuum remigium in regia classe absens damnabatur. Praecipua causa fuisse videtur invidia librariorum Parisiensium ministrique Colberti et amicitia bibliopolae et typograhi Danielis Elsevieri in Hollandia.

Tum per Europam peregrinatus Angliam, Hollandiam, Germaniam, Helvetiam, Italiam percurrit ː ubique curationes a medicis adhibitas observabat et nummophylacia ceterasque antiquitates a curiosis collectas inspiciebat adeo ut sex milia nummorum adhuc ineditorum delineasse et secum ferre adfirmaret. Annis 1670-1671 Argentorati cum amico Iacobo Sponio commoratus est ubi magnum librum figuris incisis locupletatum de nummis aeneis imperatorum Romanorum prelo mandavit. Deinde Basileae mansit in qua urbe Suetonium numismatibus illustratum edidit. Quarum peregrinationum relationem nobis reliquit[4]

Tandem Patavii, in Venetorum republica consedit ubi ad medicinam docendam ab anno 1676 designatus, mox chirurgiae professor primarius fuit et unus ex Academia dei Ricovrati (cuius Academiae ante eum et Galilaeus particeps fuerat). Lutetiae Magdalenam Hommets uxorem duxerat quae duas filias ei peperit Carolam Catharinam et Carolam Gabrielidem. Omnes tres feminae Carolo incitante qui, tempore quo multi adhuc aliter sentiebant[5], puellas eisdem artibus atque pueros educandas existimabat, litteris eruditionique pronae erant. Gabrielis Carola Patina numismaticae quoque studuit[6] et Academiae dei Ricovrati (cui tum pater praeerat) una cum sorore et matre consociata est. Nec tamen tantis meritis impetrare potuit Carolus ut nomen suum in doctorum Parisiensium catalogum restitueretur unde post damnationem eum eraserant, quamvis venia 1681 a rege accepta qui poenam ei remisit. Patavii igitur anno 1693 exsul obiit. In ecclesia cathedrali sepultus est ubi eius elogium honorificum hodieque legere licet[7]. A gratis Venetiis eques Divi Marci factus erat.

Opera

Numismatica

Ultimis annis et praesertim postquam Patavii consedit brevissimas dissertationes paucarum paginarum - nonnumquam in epistulae forma - de uno aut duobus nummis raris publicabat ː

Alli eruditi nonnumquam epistulas a Carolo Patino sibi missas una cum suis scriptis publicarunt, ut Iohannes Henricus Eggelingius de abstrusis quibusdam Neronis numismatibus ː

Ad alias antiquitates spectantia

Eodem anno hae tres dissertationes sub uno titulo in lucem prodierunt ː Commentarii Caroli Patini, in antiqua monumenta : Aureliae Triphaenae, Smyrnensis. Lucii Murdii Herois. Pamphili & Alexandri. Ulpiae Marcellinae, Antistitis Veneris coelestis. Marci Arturii, Medici Caesaris Augusti

Medica

De febribus oratio (1677).

Chemica

De se et vita sua

Peregrinationum et observationum relatio Fracogallice publicata multis editionibus paulatim augebatur ː

Fuerunt etiam versio Italiana Venetiis edita[20] et editio posthuma (Amstelodami, 1695[21]). Nec praetereundum Lyceum Patavinum, in quo libro Carolus Patinus vitas omnium quidem professorum Patavinorum collegarum suorum breviter referebat (ita unus e primis erat qui prosopographiae universitariae operam daret), suam vero aliquanto longiusː

Opera a Patino edita

Ian anno 1662 Itinerario amici Lomenii Briennae comitis[22] operam dederat qui peregrinationes suas narrabat ; cum Basileae moraretur non tantum Suetonium numismatibus illustratum de quo supra diximus sed etiam Stultitiae laudem Desiderii Erasmi figuris a Ioanne Holbenio delineatis ornatum quas Patinus typographice adhuc ineditas in marginibus libri Basilensium in bibliotheca servati invenerat ac quia admirationem moverant aeri incidi statim fecit ut publicarentur[23]. Circa idem tempus nonnihil et epistularum Petri Martyris editioni contulit[24], quam Daniel Elzevier Guillelmo Lamonio, Patini amico, dedicavit.

Fontes manuscripti

Epistulae ad antiquarium et amicum Lugdunensem Iacobum Sponium a Carolo Patino missae in bibliothecis Lugduni et Lutetiae servantur ː

Nonnullae epistulae ad alios homines missae in varias bibliothecas Italianas disseminatae inveniuntur sicut Patavii aut Bononiae.

Notae

  1. Acta inquisitionis
  2. Editio interretialis epistularum Guidonis Patini
  3. Quattuor quaestiones a Catolo Patino in scholis medicorum annis 1654 et 1655 et 1657 tum cum adhuc alumnus erat propositae in Bibliotheca Medica communi Universitatum Parisiensium servantur. Hae sunt ː 1)An Actio a Forma? 2)Est-ne Nutricis subfuscae Lac salubrius ? 3) Estne Anima rationalis sui domicilii Architecta ? 4) An Pestilenti Febri Sudorifica ?
  4. Relations historiques et curieuses de voyages en Allemagne, Angleterre, Hollande, Bohême, Suisse, etc..., Lugduni, 1674
  5. De hac controversia lege Molieri comoediam Les Femmes savantes inscriptam (1672)
  6. Opusculum de numismate quodam imperatoris Caracallae phoenicem exhibente divulgavit.
  7. G. Gorini, "La Lapide di Charles Patin" in La catedrale di Padova..., Romae, 2015 ː 557-566.
  8. Qui praefationem conscripsit.
  9. Introduction a la connoissance des medailles. Par Me. Charles Patin, Docteur regent en la Faculté de medecine de Paris, De l'impression d'Elzevier, & se vend à Paris, chez Jean du Bray ruë St Jacques aux Espics meurs. M DC LXVII. Titulum ita paululum mutavit quem Dionyssius de Sallo in Ephemeridibus eruditorum 23 Februarii 1665 parum idoneum iudicarat.
  10. A Padove, 1691, Lamoignon filio dedicata.
  11. Histoire des médailles, ou Introduction à la connoissance de cette science, Paris : Vve Mabre Cramoisi, 1695.
  12. Constantino Belli interpretante ː Introduzione alla storia della pratica delle medaglie, Venetis.
  13. Introductio ad historiam numismatum. Antehâc Gallicè bis edita ; nunc Latinè versa, & novis accessionibus locupletata, apud Henricum Wetstenium. Friderico duci Saxonio dedicata.
  14. Recensio critica in Ephemeridibus Eruditorum, 23 Februarii Responsio ad Caroli Patini responsionem. Controversia anno 1764 narrata
  15. Talis erat opinio Hadriani Rambach.
  16. Parisiis : apud Viduam Cramoisy bibliopolam, 1696
  17. Amstelodami : apud Georgium Gallet, 1697
  18. Idem apud Guglum librorum
  19. Secunda editio, ibidem, 1676.
  20. Viaggi del cav. Carlo Patini, medico Parigino, a spese di Antonio Bulison, 1685
  21. Hic legere potes
  22. Ludovici Henrici Lomenii, Briennae Comitis, regi a consiliis, Actis, et Epistolis, Itinerarium..... Editio altera auctior et emendatior, curante Car. Patin, D.M.P. Parisiis : Apud Claudium Cramoisy, 1662
  23. Mōrias enkōmion Stultitiae laus : Des. Erasmi Rot. declamatio cum commentariis Gerardi Listrii et figuris Joannis Holbenii, Basileae : Typis Genathianis, 1676. Cui Patinus praefationem Colberto dedicatam (quocum in gratiam redire tum cupiebat) et vitam Holbenii pictoris Basiliensis praefixit.
  24. Opus epistolarum Petri Martyris Anglerii Mediolanensis, Parisiis, 1670

Plura legere si cupis

Carola Gabrielis Patina

Nexus externi