Wikidata Carolus Malapertius
Res apud Vicidata repertae:
Carolus Malapertius: imago
Carolus Malapertius: imago
Nativitas: 1581; Montes
Obitus: 5 Novembris 1630; Nova Victoria

Carolus Malapertius (Francogallice Charles Malapert, Montibus Hannoniae 12 Iulii anno 1581 natus et Novae Victoriae 5 Novembris 1630 mortuus), fuit Iesuita, astronomus et poeta Latinus.

Ab anno 1610 Poloniam habitabat, ab anno 1613 ad 1617 Calisiae in collegio Iesuitico mathematicen docebat; ibi cum Alexio Sylvio Polono(pl) multas observationes astronomicas, praesertim macularum solarium fecit. Anno 1617 cum Sylvio Duacum venit; rector Universitatis Duacensis, postea Universitatis Atrebatensis (Nemetaci) fuit. In Matritum invitatus, iter faciens Novae Victoriae mortuus est.

Systema Ptolemaei gaeocentricum contra Copernicum defendebat. Crater lunaris Malapert nomine eius nuncupatus est.

De ventis carmen epicum composuit et Sedeciam tragoediam multoties editam aliaque, Euclidem et Aristotelem explicabat.

Malapertii Orationes de novis Belgici telescopii phaenomenis (1619) titulus

Opera

Sedecias inclusus esr in:

Nexus externi