Familia
Memoria
Carolina Francisca Fisher (Anglice Carrie Frances Fisher; nata Beverly Hills in oppido Californiae die 21 Octobris 1956; mortua Angelopoli die 27 Decembris 2016[1]), alumna Scholae Centralis Artium Rhetoricae et Scaenicae, fuit actrix et scriptrix Americana, qui insigniter partes Principissae Leiae in tribus primis pelliculis et nuper seriei Star Wars editione egit. Die 23 Decembris 2016 in volatu a Londinio Angelopolim institione cordis patiens, post quattuor dies mortua est. Debbie Reynolds, eius mater, fortuitu mortua est proximo die, 28 Decembris.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Carolinam Fisher spectant. |