Carmenta (vel fortasse rectius Carmentis)[1], una ex Camenis, a Vergilio poeta tamquam mater Evandri[2] (quem genuerat vel ex Mercurio[3] vel ex alio patre) et "fatidica" (id est futura praedicens quae fato iam destinata essent) in Aeneidem inducta est. Nonnulli Carmentam etiam Italos homines litteras docuisse voluerunt[4].. Hae fabulae a nomine eius ductae sunt: nam dea carminum visa est[5]. Post Vergilium Ovidius poeta quoque narravit ut Carmenta vaticinationibus suis filium Evandrum ex Arcadia, unde pulsi erant, usque ad fatalem locum, id est Palatinum montem, velut Sibylla quaedam, duxerit: in quo monte novam urbem Pallanteum condidere et Herculem Aeneamque hospites acceperunt. Addit Ovidius deas Porrimam et Postvertam, Carmentae "sive sorores sive fugae comites", cum ea ex Arcadia fugisse.[6]
At revera non e Graecia in Latium venit sed antiquissima dea Latina est: flaminem enim sibi proprium habebat. Ab eius nomine porta Carmentalis[7] Romae dicta est. Carmentalia porro feriae in eius honorem bis mense Ianuario coram pontificibus[8] celebrabantur (11 et 15 Ianuarii). A matronis maxime colebatur quod patrona praegnantium feminarum erat, seu singula seu in duabus personis, si recte Varro explicavit ("Carmentes, quarum altera Postverta cognominatast, Prosa altera, a directi perversique partus et potestate et nomine");[9] ita et alibi plurali numero designantur Carmentes.[10]