Synonyma generis:
Caretta est genus testudinum marinorum familiae Cheloniidarum, quae per orbem terrarum inveniuntur. Sola generis species est Caretta caretta. Adultae saepe fere 90 cm longae et 135 kg ponderis sunt, sed exempla maiora, 280 cm longa, 450 kg ponderis interdum reperiuntur. Pellis est fulva vel fusca, et testa rufa vel ferruginea. Nullae differentiae sexus externae videri possunt antequam adulta fit, cum mares adulti caudas crassiores et plastra breviora quam feminae habeant.
Situs scientifici: • ITIS • NCBI • Biodiversity • IUCN Red List • WoRMS: Marine Species • Fossilworks • INPN France |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Carettam carettam spectant. |
Vide "Carettam" apud Vicispecies. |