Lactosum est disaccharidum in lacte inventum, quod consistit in molecula D-galactosi et molecula D-glucosi a-1-4 nexu glycosidico conligatis.

Carbohydratum,[1] sive hydratum carbonii[2][3] rite descriptum, in chemia organica est biomolecula cuius formula empirica Cm(H2O)n est; hoc est, hydratum carbonii in carbonio, hydrogenio, oxygenio consistit, ubi ratio atomica duorum ultimorum est 2:1. In naturae conformatione, hydrata carbonii accuratius aldehyda polyhydroxia et ketona appellantur.

Hydratum carbonii est dictio, quae frequentissime in biochemia adhibetur, ubi idem significat ac saccharidum. Hydrata carbonii (saccharida) in quattuor greges chemicos dividuntur, qui sunt monosaccharida, disaccharida, oligosaccharida, polysaccharida. In universum, monosaccharida et disaccharida, quae sunt minora (inferiore pondere moleculari) carbonii hydrata, usitate saccharida appellantur.[4] Vocabulum saccharidi a Graeco σάκχαρον 'saccharum' deductum est. Cum scientificum carbohydratorum vocabularium multiplex sit, nomina monosaccharidorum disaccharidorumque saepissime suffixo -osum simpliciter terminantur. Itaque saccharum sanguinis est monosaccharidum glucosum, saccharum mensae est disaccharidum sucrosum, et saccharum lactis est disaccharidum lactosum.

Chemia hydratorum carbonii

Chemia hydratorum carbonii est pars gravis chemiae organicae, et quidem ea, quae magnum ad oeconomiam conferat. Inter praecipuas reactiones organicas quae hydrata carbonii tractant sunt hae:

Nexus interni

Alimenta frumento facta sunt copiosi multiplicum simplicumque hydratorum carbonii fontes.

Notae

  1. A. Nobel (2012), Dictionary of Medical Objects / Medizinisches Sachwörterbuch.
  2. Lexicon Recentis Latinitatis (Edition Lampertz, 1998), ISBN 3-933070-01-5.
  3. Lexicon Latinum Hodiernum, auctore Petro Lucusaltiano Latinophilo, editio decima electronica, 2012 [s.v. Kohlenhydrat].
  4. S. L. Flitsch et R. V. Ulijn (2003), "Sugars tied to the spot." Nature 421:219–220].

Bibliographia

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Carbohydrata spectant.