Cantata (ex cantando) est compositio vocalis instrumentis comitantibus, usitate in compluribus motibus ordinata, saepe cum choro. Significatio vocabuli per tempus commutata est, a madrigali simplicis vocis singularis saeculi septimi decimi ineuntis canto, ad cantatam conclavem (Italiane cantata da camera) et cantatam ecclesiasticam (cantata da chiesa) multarum vocum eiusdem saeculi exeuntis, atque iterum a gravibus generibus scaenicis saeculi duodevicensimi (inter quas circa ducentae Ioannis Sebastiani Bach cantatae sacrae et profanae) ad cantatas plerumque sacras saeculi undevicensimi, efficienter genus brevis oratorii.[1] Nonnullae cantatae ad eventus praecipuos, sicut cantatae Nativitatis, compositae sunt.

Historia

Vocabulum simul cum vocibus opera et oratorium saeculo septimo decimo ineunte ortum est, antequam paene omnis musica Europaea "culturata" fuit vocalis.

Formula:Listen

Notae

  1. Michael Kennedy, "Cantata," The Oxford Dictionary of Music, ed. 2a, retractata (Oxoniae et Novi Eboraci: Oxford University Press, 2006), ISBN 0-19-861459-4.

Bibliographia

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad cantatam spectant.

Haec stipula ad musicam spectat. Amplifica, si potes!