42°47′00″N 73°40′36″W / 42.7834°N 73.6767°W 43°01′25″N 78°53′24″W / 43.0237°N 78.8901°W
Canalis Eriensis[1][2] in Novo Eboraco civitate Americana est pars itineris plerumque ab oriente ad occidentem et trans civitatem intra Systema Canalium Civitatis Novi Eboraci.[3] Qui canalis effossus est ad iter aquaticum creandum ab Urbe Novo Eboraco et Oceano Atlantico ad Magnos Lacus, primum 584 chiliometra a Flumine Hudsoniano Albaniae ad Lacum Erieum Buffalo in urbibus Neoeboracensibus extendens. Cum anno 1825 perfectus esset, secundus a maximo canalis in orbe terrarum erat (post Canalem Grandem in Sinis) et evolutionem oeconomiamque urbium Neoeboracensium magnopere amplificavit, inter quas urbes erant Albania, Syracusae, Roffa, Buffalo, et Urbs Novum Eboracum, atque adeo omnes Civitates Foederatae.[4] Quod prospere evenit propter novam facilitatem vecturae salis aliorumque mercimoniorum, ac propter negotia mercium fabricandarum et vendendarum quae circa eas urbes exorta sunt.[5][6]
Canalis effossurus annis 1780 primum propositus est, iterum anno 1807. Insequente enim anno, itineris mensura mandata, empta, legitime facta est. Propositi fautores adversarios gradatim conterebant, ut constructio anno 1817 inciperet, atque omnis canalis die 26 Octobris 1825 apertus est. Canali hodie sunt triginta quattuor piscinae numeratae, quarum Piscina Saxi Nigri est prima et Piscina Foederalis Troiensis secundo flumine est ultima; ambae sunt possessiones gubernationis foederalis.[7] Canalis differentia altitudine est 172 fere metra.[8]
Mercimonia inhabilia pondo solum minus quam 113 fere chiliogrammatum ab animalibus onerariis illo tempore portari poterant,[9] et praeterea ferriviariae aberant, cum aqua optima ratio bonorum inhabilium mittendorum esset.
Canalis adversarii et politici DeWitt Clinton gubernatoris competitores canalem irridiculo habebant, nominibus "Stultitia Clintoniana"[10] et "Magna Fossa Clintoniana."[11][12][13] Canalis fuit primum vecturae systema inter Oram Orientalem et interiores Civitatum Foederatarum regiones quod portage (vectura terrestri inter loca) non eguit.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Canalem Eriensem spectant. |
Situs geographici et historici: Locus: 43°1′20″N 78°52′51″W • OpenStreetMap • GeoNames • Store norske Lexikon • "973412" apud USGS |
Situs geographici et historici: Locus: 43°1′20″N 78°52′51″W • OpenStreetMap • GeoNames • Store norske Lexikon • "973412" apud USGS |