Fines
Forma
Vita
Commemoratio
Tabula aut despectus
Caiania[1] seu Quaenia[2] (Finnice Kainuu ; Suecice Kajanaland) est regio Finnica in provincia Uloa sita. Habet circiter 84 000[3] incolas, sed numerus eorum semper decrescit quod agricultura loci non est fructuosa. Regio erat media provinciae historicae Ostrobothniae pars, et per eam Careli attingere potuerunt Sinum Bothnicum.
Lapponi Caianiam ab origine colentes venatione et piscatu vivebant. Saeculo septimo decimo Petrus Brahe, gubernator generalis Finniae, hortatus est Finnos ut in Caianiam adirent, regionem liberam, omnium vectigalium statuens. Voluit enim terram, quam Russi ex orientali latere minabantur, incolis frequentioribus repleri. Novi coloni, maxima e parte agricolae, plerumque a Savonia venerunt; ergo lingua eorum dialecti Savonianorum simillima est. Caiania erat pars provinciae historicae Ostrobothniae, sed anno 1634 factus est Kexholmensis Comitatus.
Pagi finitimi sunt Ostrobothnia Septentrionalis, Savonia Meridionalis, Savonia Septentrionalis, et Russia. Caput et urbs maxima est Caianeburgum. Continet montes, lacus, et silvas plurimas (terra regionis ad 95% silvestris est): itaque insigne silvam sempervirentem monstrat. Numerus incolarum graviter decrescit omnibus annis ob infructuosam loci agriculturam. Anno 2006, Caiania habuit maximam dicrescentiam incolarum in Finnia (– 1.1%).[4]
Origo nominis Latini Caianiae est res controversa inter glottologicos Finnicos: sunt qui opinantur ex coniunctione ortum esse inter Kainuu (nomen Finnicum regionis) et Kvenland (nomen terrae historicae in Finnia australi).
Sunt duo subregiones:
Sunt novem municipia:
1. Caianeburgum |
6. Kuhmo |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Caiania spectant. |
Alandia · Birkaria · Caiania · Carelia Meridionalis · Carelia Septentrionalis · Finnia Media · Finnia Propria · Kumoënsis Vallis · Lapponia · Nylandia · Nylandia Orientalis · Ostrobothnia · Ostrobothnia Centralis · Ostrobothnia Meridionalis · Ostrobothnia Septentrionalis · Päijänne Tavastia · Satagundia · Savonia Meridionalis · Savonia Septentrionalis · Tavastia | |