Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Caesarocoxaga[1] vel vulgo Joškar-Ola (Mari Russiceque Йошкар-Ола, quod in lingua Mari pratensi Urbem rubram significat) est caput rei publicae Mari El Foederationis Russicae, cui sunt 260 352 incolae. In ripa Coxagae Minoris[2] situm est.
Castellum anno 1584 a tzare Theodori Ioannis filii in ripa Coxagae Minoris, accolae Volgae sinistri, conditum est. Usque ad annum 1919 Carevokokšajsk (Царевококшайск, i.e. Urbs tzaris ad Coxagam) appellabatur, inter annos 1919 et 1927, Krasnokokšajsk (Краснококшайск, Urbs rubra ad Coxagam). Urbs anno 1984 Ordine Vexilli Rubri Laborisru affecta est. Hoc tempore Caesarocoxaga est urbs industriae, scientiae naturalis, cultúsque humani; etiam una ex magnis locis culturae Finno-Ugricae habetur.
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Caesarocoxagam spectant. |
![]() |
Situs geographici et historici: Locus: 56°37′58″N 47°53′45″E • GeoNames • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия |