Homines sub Delonice regia florenti conveniunt.

Plantae — Angiospermae
Eudicotyledones 
Rosidae 
Ordo : Fabales 
Familia : Fabaceae 
Subfamilia : Caesalpinioideae 
   
Subdivisiones: Tribus
Caesalpinieae

Cassieae
Cercideae

Detarieae
Caesalpinia sappan tribus Caesalpiniearum floret.

Caesalpinioideae sunt subfamilia plantarum florentium familiae Fabacearum. Nomen ex Caesalpinia, nomine generico, deducitur.

Caesalpinioideae plerumque sunt arbores in regionibus tropicis distributi. Flores zygomorphici quam maxime variant. Nodulatio est rara, et ubi adest, nodulis est structura prisca.

Papilionoideis Mimosoideisque ex Caesalpinioideis ortis,[1] subfamilia Caesalpinioidearum necessario est paraphyletica. Ergo, veri simile est eam in nonnullas subfamilias diffindi, quamquam dubitatur quae sint.[1] In nonnullis classificationibus, exempli gratia Systemate Cronquist, grex cognoscitur ut familia, Caesalpiniaceae.

Genera classificari possunt in quattuor tribus: Caesalpinieas, Cassieas, Cercideas, Detarieas. Cercideae aliquando in subfamilia Faboideis (etiam appellatis Papilionoideis) positae sunt.

Tribus Caesalpinieae

Tribus Cassieae

Chamaecrista absus tribus Cassiearum floret.
Bauhinia variegata tribus Cercidearum Hyderabad in civitate Indica floret.

Tribus Cercideae

Tribus Detarieae

Tamarindus indica tribus Detariearum Hyderabad in civitate Indica floret.

Tribus in circa 81 genera consistit, praecipue in Africa distributa.

Nexus interni

Notae

  1. 1.0 1.1 Martin F. Wojciechowski, Johanna Mahn, et Bruce Jones (2006). "Fabaceae". The Tree of Life Web Project .

Bibliographia

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Caesalpinioideas spectant.
Vide "Caesalpinioideas" apud Vicispecies.
Situs scientifici: Tropicos • GRIN • NCBI • Biodiversity • Plant Name Index