Caecilia Duflot (ad sinistram partem) et Eva Joly Lugduni anno 2010 colloquentes

Caecilia, vulgo Cécile Duflot (apud villam novam Sancti Georgii in suburbanis Parisiensibus nata die 1 Aprilis 1975) est politica Franciae, olim secretaria generalis factionis cuius nomen est Europa Oecologia Virides.

Alumna universitatis Parisiensis VII et scholae superioris Scientiarum Oeconomicarum et Commercialium iuxta Cergeium, Caecilia Duflot anno 2001 ad factionem Viridum se iunxit. Orator publica huius factionis mense Ianuario 2005 merere coepit, et secretaria generalis (i.e. princeps, praecessore Ioanne Wehrling) a die 16 Novembris 2006. Ministra fuit pro habitatione et territoriorum evolutione, primo ministro Ioanne Marco Ayrault, a die 16 Maii 2012 usque ad 31 Martii 2014; quod officium retinens praesidium factionis suae die 23 Iunii 2012 renuntiavit, successore Paschale Durand. Successor ad ministerium pro habitatione fuit Sylvia Pinel. Legata est ad Parlamentum Francicum breviter anno 2012 rursusque a die 3 Maii 2014.

Opera

Bibliographia

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Caeciliam Duflot spectant.


Ministri principales rectionum Francicarum Ioannis Marci Ayrault 2012–2014 (praeside Francisco Hollande)

Delphina Batho (2012–2013) • Nicola Bricq • Caecilia Duflot  • Laurentius Fabius • Aurelia Filippetti • Genovefa Fioraso • Valeria Fourneyron • Marylise Lebranchu • Ioannes Ivo Le Drian • Stephanus Le Foll • Victorinus Lurel • Philippus Martin (2013–2014) • Arnaldus Montebourg • Petrus Moscovici • Vincentius Peillon • Sylvia Pinel • Michael Sapin • Christiana Taubira • Marisol Touraine • Najat Vallaud-Belkacem • Manuel Valls

Ductores factionis Viridum Francicae

Dominica Voynet 2001 • Aegidius Lemaire 2003 • Ioannes Wehrling 2005 • Caecilia Duflot 2006 • Paschalis Durand 2012 • Emmanuella Cosse 2013