Refectum sceleti holotypi exemplar, quod extra Museum Historiae Naturalis Field exhibetur

Animalia — Chordata
Subordo : †Sauropodomorpha 
Familia : †Brachiosauridae 
Genus : †Brachiosaurus 
Riggs, 1903[1]
Species : Brachiosaurus altithorax 
Riggs, 1903[1]
   
Palaeontologia
Iurassico, 154–153 m.a.
Materies holotypi nuper excavata, vertebris dorsalibus, sacro, ilio, costis aspectis.
Forma composita, ubi colores varia specimina significant, cum adumbratione hominis magnitudinis mediae.

Brachiosaurus altithorax est species dinosauri qui in America Septentrionali aevo Iurassico exeunte abhinc annorum a 154 ad 153 milliones fere habitabat. Primum descripta est ab Elmer S. Riggs, palaeontologo Civitatum Foederatarum, anno 1903 ex fossilibus in valle Fluminis Colorati in Colorato occidentali repertis. Cui dinosauro binomen Brachiosaurum altithoracem dedit; nomen genericum Graece 'lacertam bracchiatam' significat, ad eius bracchia longa praeter solitum, atque epitheton specificum 'pectus profundum' significat. Aestimatur ab 18 ad 21 metra longus stetisse, et ab 28.3 ad 58 tonnas metricas ponderis fuisse. Collum inaequaliter longum, calvaria parva, omnisque magnitudo magna erat, quarum proprietatum omnes in sauropodis usitate videntur. Praeter solitum, ei erant membra anteriora membris posterioribus longiora, quam ob rem inclinatio trunci erat ardua, cauda pro portione breviori.

Brachiosaurus est genus nominale Brachiosauridarum, exstinctae reptilium familiae, cui sunt aliquot sauropoda similia. Plurimae autem Brachiosauri imagines populo gratissimae re vera in Giraffatitane conduntur, in genere brachiosauridarum ex Formatione Tendaguru in Tanzania effossarum. Giraffatitan primum anno 1914 descriptum est a Werner Janensch, palaeontologo Germano, cui dinosauro binomen Brachiosaurum brancai dedit, sed hoc animal ad suum genus anno 2009 motum est. Tres aliorum Brachiosaurorum species rite nominatae sunt secundum fossilia in Africa et Europa reperta; duae autem nondum validae putantur, et tertia suum genus separatum factum est, nomine Lusotitan.

Holotypus Brachiosauri altithoracis iam est specimen plenissimum, et pauca specimina alia ad hoc genus pertinere putantur, ut unum ex rarioribus Formationis Morrison sauropodis sit. Fuisse consideratur herbivorum quod in altis depasci solebat, vegetationem usque ad 9 metra supra solum petens. Aliorum sauropodorum dissimilis, minime in membra posteriora stare poterat. Exemplo dinosauri per speciem ectothermicum diu profuit, propter eius magnitudinem et necessitatem satis pabuli, sed investigationes recentiores eum sanguinem calidum habuisse monstrant.

Inter maxime eximios maximosque dinosauros ab eruditis habitos, Brachiosaurus in cultura populari saepe apparet, insigniter in serie Jurassic Park. Hic cum habitu bono curiosoque, uno Megapterae novaeangliae simili, depingitur, quo ita homines in arbore cum capite appropinquat et eos spectat.

Cladogramma

Cladogramma Brachiosauridarum infra sequens interpretationem a Michael D. D'Emic anno 2012 refert.[2]

Brachiosauridae 

Europasaurus




Giraffatitan




Brachiosaurus




Abydosaurus



Cedarosaurus



Venenosaurus






Nexus interni

Notae

  1. 1.0 1.1 Riggs, Elmer S. (1903). "Brachiosaurus altithorax, the largest known dinosaur". American Journal of Science. 4 15 (88): 299–306 .
  2. D'Emic, M. D. (2012). "The early evolution of titanosauriform sauropod dinosaurs". Zoological Journal of the Linnean Society 166 (3): 624–671 .

Bibliographia

Nexus externi

Vide Brachiosaurum in Victionario.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Brachiosaurum spectant.
Situs scientifici:  • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Fossilworks