Boreas (-eae, masc.) (Graece Βορέας 'septentrionalis') est ventus qui a septentrionibus flat. Ventus est ergo frigidus. Graeci pluviam frigidam bora seu μπόρα appellant.
Boreas maiores partes in mythologia Graeca egit quam ceteri venti. Nam Orithyiam, filiam regis Erechtei, Athenis rapuisse dicitur ac secum in Thraciam duxisse ubi uxorem habuit. Ex ea duos filios genuit, Calain et Zeten, -qui expeditioni Argonautarum interfuerunt-, et duas filias Chionen et Cleopatram quae regi Phineo nupsit.
In Thracia antrum montis Haemi habitasse dicitur. Barbatus et alatus in vasibus pictus est. Cultu quoque honorabatur et Athenis ad flumen Ilissum, quia Athenienses ei,ut "genero" suo, gratias agebant quod classem Xerxis anno 480 a.C.n. ad Magnesiae litus male mulcasset[1], et in Arcadia ab eis quos in pugnis adiuvasse dicebatur[2].
Boreas in pluribus rosis ventorum:
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Boream spectant. |