Bigamia[1] est status vel actus hominis iam in matrimonium iuncti qui alterum matrimonium contrahit (vel contrahere conatur, ubi alterum matrimonium causa bigamiae irritum habetur).
Cum vocabulum polygamia plerumque statum legitimum in civitatibus ubi licet designet, bigamia ex consuetudine in usu est in civitatibus quae monogamiam praescribunt et igitur designat statum irregularem, plerumque scelus.
Matrimonium secundum - bigamicum - in multis civitatibus quae monogamiam praescribunt nullum est (et iudex pronuntiabit id ex tunc inefficax esse)[2], sed in nonnullis modo ab auctoritate ex nunc solvi potest.[3]
Anno 285 imperatores Diocletianus et Maximianus decreverunt: