Wikidata Bidford
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Britanniarum Regnum
Locus: 52°9′52″N 1°51′24″W
Numerus incolarum: 5 350

Gestio

Procuratio superior: Stratford-on-Avon

Geographia

Superficies: 1 347.92 hectarium

Bidford (ita Anglice, sed plenius Bidford-on-Avon) est oppidum Warwicensis comitatus. Ad fluvium Avon stat eo loco ubi via Romana, recentius Ryknild Street appellata, a Corinio ad Letocetum tendens, hunc fluvium per vadum transibat. Quem traiectum pons mediaevalis hodie permittit. Vestigia sepulcreti Anglosaxonici medio fere oppido reperta sunt. Variis in locis sub agris huius oppidi nummi sceattae Anglosaxonici haud pauci effodiuntur. Nundinae in oppido Bidford ab anno 1220 tenebantur.[1]

Notae

  1. "'Warwickshire'" in Gazetteer of Markets and Fairs in England and Wales To 1516 ed. Samantha Letters (Kew, 2005), British History Online

Bibliographia

Medium oppidum Bidford
Pons fluminis Avon iuxta Bidford

Nexus externi

Situs geographici et historici: Locus: 52°9′52″N 1°51′24″W • OpenStreetMap • 7294173, 2655705 GeoNames • Vision of Britain
Vicimedia Communia plura habent quae ad Bidford spectant.