Bibliotheca Nationalis Austriaca (sigla: ÖNB) Vindobonae sita est Austriae bibliotheca publica ac scientifica. In Novo Palatio ad Heldenplatz (Forum heroum) collocata est, collectus historici et administratio a Josefsplatz (platea S. Iosephi) adeuntur. Aliae bibliothecae partes aliis urbis locis sunt.
Tempore, quo Habsburgi Imperium Austriacum sive Austro-Hungaricum rexerunt, nomine Wiener Hofbibliothek (Bibliotheca aulica Vidobonensis) una e maximis orbis terrarum bibliothecis universalibus fuit. Hodie imprimis "Geisteswissenschaften" (scientiae humanae) coluntur.
Bibliotheca etiam est museum publicum, cui sunt quattuor partes:
Vicimedia Communia plura habent quae ad Bibliothecam Nationalem Austriacam spectant. |