Charlie Parker, saxophonista inter maximos musicos aevi bebop numeratus, una cum Thoma Potter, Max Roach, et Miles Davis coram populo prodit in Three Deuces, sodalitate Novi Eboraci constituta.
Dizzy Gillespie in Downbeat Club Novi Eboraci circa 1947.
"Contra explanationes originum horum verborum, actores verba bebop et rebop in prima locutione bop revera cecinerunt, ut in exemplo sequente monstratur."[1][2] Sono Play info
Nonnulli musici bebop lumina in 52nd Street sunt, Maio 1948.
Thelonius Monk, Howardus McGhee, Roy Eldridge, et Theodorus Hill ante Minton's Playhouse, Novi Eboraci, Septembri 1947.

Bebop est genus musicae jazz cuius proprietates sunt tempus rapidum ac dexteritas instrumentorum musicorum et perfunctionis extemporalis suspensa mixturà structurae harmonicae, usùs graduum sonorum nec non significationum melodiae per occasionem factarum. Bebop primis et mediis annis 1940 effecta est. Quo factum est, ut hic modus canendi ad ultimum jazz moderna esse putaretur, quia utrumque genus certam maturitatem annis 1960 attigit.

Bebop orta est, cum iuventus jazzicorum modum popularem musicae swing superare vellet novis introductis musicae modis ad saltandum minus aptis, qui nihil nisi attentas aures poscerent.[3] Quia non iam ad modos bebop saltabatur, temporibus rapidioribus uti licuit. Musici bebop praeterea harmonias provectiores, syncopas multiplices, alternationes et extensiones substitutionesque chordarum, phrases asymmetricas, melodias plectiles, rhythmosque inauditos explorabant. Grex bebop in saxophono, trompeta, cithara, clavili, contrabasso tympanorumque apparatu consistere solebat.

Musici

Hi sunt, qui musica bebop maxime innotuerunt:

Notae

  1. Anglice: "In spite of the explanations of the origins of these words, players actually did sing the words 'bebop' and 'rebop' to an early bop phrase as shown in the following example."
  2. Tanner et Gerow 1964:81.
  3. Lott 1988.

Bibliographia

Nexus externi