Balaeniceps rex in Pairi Daiza apud Brugelette Belgii

Animalia — Chordata
Classis : Aves 
Ordo : Pelecaniformes 
Familia : Balaenicipitidae 
Bonaparte, 1853
Genus : Balaeniceps 
Gould, 1850
Species : Balaeniceps rex 
Gould, 1850
   
Conservationis status

Balaeniceps rex est species permagnarum avium familiae Balaenicipitidarum ordinis Pelicaniformium. Forma generalis formae ciconiarum similis est, et propter hanc morphologiam olim inter ciconiiformes digerebatur; genetica autem indicia eum inter pelecaniformes nunc digerunt. Rostrum est immane, atque aliquantulum calceiforme videtur. Adultus plerumque est canus, cum pulli brunneores essent. In magnis paludinibus in Africa Orientali tropica a Sudania Australi ad Zambiam invenitur.[2]

Classificatio inter pelecaniformes

Baleniceps in Ueno Horto Zoologico Tocii stat.

Classificatio ab International Ornithological Committee die 2 Ianuarii 2012 instituta pelicaniformes cum Balaenicipitidis, Scopidis, Threskiornithidis, et Ardeidis sic digerit.[3]

Pelecaniformes

Threskiornithidae




Ardeidae




Scopidae




Balaenicipitidae



Pelecanidae






Notae

Balaeniceps in nido sedet. Hortus zoologicus Pragae in Cechia.
  1. IUCN (vide situs scientificos)
  2. Handbook of the birds of the world. Barcelona: Lynx Edicions. 1992-2013. ISBN 84-87334-10-5 
  3. International Ornithological Committee (2 Ianuarii 2012). "Ibises to Pelicans & Cormorants". IOC World Bird Names: Version 2.11. WorldBirdNames.org .

Bibliographia

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Balaenicipitem regem spectant.
Vide "Balaenicipitem regem" apud Vicispecies.