Postumius Rufius Festus Avienus fuit poeta Romanus saeculi quarti qui floruit circa annum 360 coaequalis imperatoris Iuliani Apostatae (confer infra Fiedler, p. 9, et Zehnacker). Eius vitam ample describit Soubiran (vide infra) in parte editionis carminum Arateorum, quae dicitur "introduction" (p. 7 sqq.); quo loco testimonia vitae (e.g., inscriptio Africae septentrionalis Bullae Regiae) disseruntur. Fortasse Avienus paene culmen cursus honorum adeptus est (cf. Soubiran, p. 15 sqq.).

De nomine vero Avieni "adhuc sub iudice lis est" (utrum Avienus an Avienius appellatus sit, incertum; sed cf. symbolam viri docti Cameron infra). Interdiu false habitus est pro fabularum poeta Aviano.

Avieni opera nobis tradita sunt carmina Aratea, descriptio orbis terrae secundum verba Dionysi Periegetae, ora maritima, sed et innotuit nobis fragmentum de cometis in commentariis Servii ad Vergilium traditum. Textuum traditio autem funesta paene dici potest, cum nonnisi editio princeps anni 1488, quam duo tantum codices praecedunt partem magnam vel totum opus continentes (Soubiran, p. 75 sqq.); quibusdam locis textus emendari potest secundum codices carminum Arateorum Germanici Caesaris.

Avienus ipse nequaquam Christianis annumerari potest, sed morem maiorum secutus est. In carminibus suis, Arateis philosophorum theologorumque opiniones commiscuit (quod nos hodie syncretismum dicere solemus): unus deus (quam opinionem religiosam henotheismum vocant) quasi numen rerum naturam penetrans dirigit atque gubernat variis sub speciebus, ut ita dicam. Gnosis vero praecellens elementum est poematum eius, quod Weber (v. infra) disserere conata est.

De libris

Confer indicem extensum (in primis in carmina Aratea, sed et in alios textus astrologicos) apud Fiedler, p. 19 sqq.

De textibus versionibusque

De commentariis symbolisque

Nexus externi