Minorum astacorum[1][2] sive astaculorum genus[3] est grex paraphyleticus crustaceorumaquae dulcis, quae parvarum Nephropidarum similia sunt, ad quas conectuntur.[4] Ad superfamilias Astacoideum Parastacoideumque infraordinisAstacideorum pertinent. Plures species huius gregis ab hominibus ad comedendum quaerentur; nonnullae coluntur. Studium zoologicum huius gregis astacologia appellatur; ipsa crustacea astaci fluviales[5] olim nuncupabantur, sed hoc nomen nostro tempore synonymum est singulae speciei Astaci astaci.
↑"Macrouris Astacorum genus tribui posset et Brachiuris Cancrorum nomen" (p. 335 apud Google Books); "astacorum genus, vel iis similes" (p. 67 apud Google Books)
↑"Nil minus tamen quam ut vitello ovi cum panis unciis 2 aut parum plus, modicoque vini meri, aut sine, prandium exigerem, vel si dies sit Veneris aut Sabbati pane ex iure chamarum, vel astacorum": Hieronymus Cardanus, De propria vita libercap. 8
↑"Transparet tamen eo fere modo quo crusta squillarum gibbarum, seu astaculorum" (p. 69 apud Google Books)