Moles spiralis a Roberto Smithson facta, e Rozel Point Aprili 2005 visum.
Tabula cartacea museorum in ripa fluminis ad meridioccidentem Lundae in Suecia quattuor dies posita. Res a Jacek Tylicki facta (1981), 473 X 354 mm.
Bunjil, geoglyphum ad You Yangs Larae in Australia, ab Andrea Rogers factum. Quod monstrum alas 100 metra latas habet, et 1500 tonnae lapideae ad aedificationem adhibitae sunt.
Despectus e satellite in Craterem Rodenianum, situm operum terrestrium in progressu ab Iacobo Turrell factorum prope Flagstaff in Arizona.
Meteorites, opus a Milton Becerra in Hortis Ibirapuera factum, XVIII Biennial Sancti Pauli Brasiliae (1985).
Side Effect X, opus ab Eberhardo Bosslet Tías in insula Lanzarottae (2008).
Magnae Rimae (Italiane Grandi Cretti), opus Alberti Burri, Gibellinae in Sicilia (1984-1989).

Ars terrena[1][2] est motus artis qui annis 1960 et 1970 exortus est,[3] plerumque in Britannia et Civitatibus Foederatis,[4][5][6] sed exempla in multis civitatibus amplectebatur. Quae fines artis materiis adhibitis sitibusque operum extendere solebat. Materiae adhibitae saepe erant solum, saxa, vegetatio, et aqua in situ reperta, ac situs operum saepe a sedibus hominum distabant. Quia pervenire ad situs aliquando difficillimum erat, documenta photographica ad urbanas artis pinacothecas saepe referebantur.[7][8] Magnae huius motus artis proprietates erant commercializationem artis factae reicere emergentisque motus oecologici approbare. Congruit enim artis terrenae ortus cum reiectione vitae urbanae studioque ruris, eius re gemella. Inter has inclinationes erant spiritualia telluris domus hominum desideria.[9][10]

Artifices terreni hodierni

Nexus interni

Notae

  1. Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
  2. Etiam ars terrestris, ars telluris, et opera terrena appellata.
  3. Tate, Art Terms, Land Art
  4. Kastner et Wallis 2010.
  5. Dempsey 2002.
  6. Commentarius (theartstory.org).
  7. Unexpected Land Art Beautifully Formed in Nature (mymodernmet.com).
  8. Land art (www.land-arts.com).
  9. Atkins 2013.
  10. Micucci 2012.

Bibliographia

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad artem terrenam spectant.