Armandus Theodorus, vulgo Armando Theodoro Hunziker (Chacabuco in urbe Argentinae natus die 29 Augusti 1919; die 12 Decembris 2001 Cordubae Tucumanae mortuus) fuit botanista. Praesertim de classificatione familiae Solanacearum inquisivit.
E parentibus origine Helveticis ortus est. Agronomiae apud universitatem Bonaëropolitanam studuit, ubi discipulus fuit Laurentii Parodi. Professor factus est anno 1949 universitatis Cordubensis Tucumanae, ubi usque in 1982 functus est, sed inter annos 1947 et 1954 in universitate Harvardiana cum Irving Widmer Bailey laboravit. Anno 1961 libellos titulo Kurtziana condidit.
Taxa plura ipse primus definivit.[1] Genus Hunzikeria ad eius honorem a Gulielmo Geraldo D'Arcy anno 1976 nominatum est.[2]
Lexica biographica: • IPNI |