Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Aradinum[1] sive Aradia[2](Dacoromanice, Hungarice et Theodisce Arad) est urbs Banatus (Romania), in Comitatu Aradiensi. Urbs 172.824 incolas habet (secundum censum anni 2002).
Aradinum Mariso flumini adiacet neque longe abest a finibus Hungariae.
Iam Romani in vicinitate hodiernae urbis castellum posuerunt, postquam Dacos vicerunt. Aradinum ipsum historiam inivit anno 1028. Anno 1552 Turci Aradinum expugnaverunt. Anno 1599 Michael palatinus Valachiae urbem liberavit. Sed post eius mortem Gabriel Bethlen successor Aradinum iterum Turcis reddidit. Anno 1687 Austriaci in pugna apud Mohács vicerunt et sibi hanc regionem adiunxerunt. Postea coloni multi e Germania venerunt. Ad usque annum 1918 Aradinum ad Imperium Austriaco-Hungaricum pertinuit, deinde pars Romaniae factum est. Anno 1944/45 urbs pugnis afflictum et Germani partim in Siberiam deportati sunt. Ad annum 1947 hic ut in tota Romania regimen Communistarum rexit. Die 21 Decembris 1989 Aradinum secunda urbs Romaniae post Timisvariam dictaturam Communisticam deposuit[3].
Vicimedia Communia plura habent quae ad Aradinum spectant (Arad, Arad, Romania). |