Apatosaurus est genus dinosauriorum cuius reliquae in saxis a circa 154 usque ad circa 150 milliones annorum depositae inveniuntur, tempore Iurassici Superioris appellato, periodus Aevi Iurassici. Apatosaurus magnitudine fuit unus e maximis dinosauriis iam repertis. Nomen Brontosaurus, antea nomen dubium habitum, nunc validum est. Studium reliquarum anno 2015 factum monstrat animal antea Brontosaurum appellatum Apatosauro satis differre ut genere suo egeat.[1]
Situs scientifici: • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Fossilworks |
Vide "Apatosaurum" apud Vicispecies. |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Apatosaurum spectant. |