Antilocapra americana est species mammalium familiae Antilocapridarum ordinis Artiodactylorum, quae in occidentalibus mediisque Americae Septentrionalis regionibus interioribus endemica sunt.[3] Sola suae familiae species exstans est.[4]
Aevo Pleistocaeno, circa duodecim species in America Septentrionali vigebant.[5] Tria alia genera (Capromeryx,[6][7] Stockoceros,[8][9] et Tetrameryx[10]) exstabant cum homines sapientes in Americam Septentrionalem intrarent, sed nunc exstinctae sunt.
Antilocapra americana est signum Societatis Mammologistarum Americanae.[11]
Antilocapra americana est celerrimum animal terrestre in hemisphaerio occidentali. Forma corporis sinit ut praedatores efficienter currens fugiat. Currere potest 56 km/h per 6 km, 67 km/h per 1.6 km, et 88.5 km/h per 0.8 km.[12]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Antilocapram americanam spectant. |
Vide "Antilocapram americanam" apud Vicispecies. |