Inscriptio verba ANNO DOMINI ferens, in ecclesia cathedrali Clagenfurtensi Austriae.
Ducatus reipublicae Tigurinae anno 1712 facta verba ANNO DOMINI in latere reverso fert.

Locutio anno Domini, plenius anno Domini nostri Iesu Christi, aliter post Christum natum, indicat numerum annorum in calendariis Iuliano et Gregoriano ab initio aerae quae dicitur aera Christiana[1] vel aera vulgaris. Compendia traditionalia plerumque sunt A.D. et p.C.n. (sed vide etiam abbreviationem aer. vulg.).

Computatio annorum est:

A.D. = annos ab urbe condita minus 753.

Annus Domini putatur annus quo natus est Christus; anno autem Domini (casu ablativo) significat 'anno vigente'.

Notae

  1. Rerum Italicarum scriptores ab anno aerae Christianae millesimo ad millesimum sexcentesimum, tomus 1, Florentiae, anno 1748 (in titulo).

Nexus interni

Bibliographia

Abbreviationes Latinae textibus recentioribus adhibitae: series paginarum brevium

AA.VV. • a.C.n. • A.D. • aer. vulg. • A.M. • ante aer. vulg. • a.p. • c. • ca. • cf. • e.g. • etc. • fl. • ibid. • id. • i.e. • inf. • loc.cit. • MS. • N.B. • op.cit. • p.C.n. • P.S. • sc. • scil. • sq. • sqq. • viz. • vs.

Calendaria et aerae chronologicae