Wikidata Anna Daceria
Res apud Vicidata repertae:
Anna Daceria: imago
Anna Daceria: imago
Anna Daceria: subscriptio
Anna Daceria: subscriptio
Nativitas: 5 Augusti 1645; Grandchamp
Obitus: 17 Augusti 1720; Lutetia
Patria: Francia
Nomen nativum: Le Fèvre

Familia

Genitores: Tanaquillus Faber;
Coniunx: Andreas Dacier

Anna Tanaquilli Fabri filia vel Anna Daceria[1] (Anne Dacier; nata nomine Anne Lefebvre die 5 Augusti anno 1647 in Preuilly-sur-Claise et mortua 17 Augusti 1720 Lutetiae) fuit philologa et interpres litterarum Graecarum et Latinarum in lingua Francogallica. Fuit filia Tanaquilli Fabri et uxor Andreae Dacerii, ambo Academiae Salmuriensis familiares; scientiam profundam linguarum Classicarum a patre imbibit.

Patre Annae anno 1672 mortuo Petrus Daniel Huetius tutelam eius gerebat. Callimachum Anna anno 1674 cum versione Latina et notis edidit. Ad usum Delphini Florum (1674), Aurelium Victorem (1681), Eutropium (1683), Dictym et Daretem (1684) edidit.

Anno 1681 Anacreontem et Sappho Francogallice vertit. Postea Terentii comoedias omnes, Plauti Amphitruonem, Rudentem et Epidicum, Aristophanis Nubes et Plutum oratione soluta Francogallice vertit. Iliadem tali modo factam anno 1699 edidit et Odysseam anno 1708; hoc est Annae opus magnum.

Contra Antonium Houdar de la Motte de versionibus Homeri querelam famosam libro suo Des causes de la corruption du goût (Gustus corrumpendi causae) incipit necnon contra Hardouinum scripsit.

Aegidius Menagius opus suum Historia mulierum philosopharum anno 1690 divulgatum Annae Dacier dicavit.

Opera

Anne Dacier

Editiones

Versiones

Notae

  1. Ita editiones Amstelodamenses

Bibliographia

Fontes fere coaevi
Recentiora

Nexus externi

Lexica biographica:  Treccani • Internet Encyclopedia of Philosophy • Teuchos • Deutsche Biographie

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!